monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47 > 122 > sectio > 42 > sectio > Actus, 1 > 21 > bmv294.5 > 23 > VALENTINIANUS XXXVIII. > 7 > 75 > 1 > 87 > 38 > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, VIII.Quomodo apud Persas per Marutham episcopum sit Christianitas dilatata. <<<     >>> X.De Coelestino Romano pontifice, et quomodo Novatianos fuerit insecutus, et de Sabbatio.

Cassiodorus, 11, CAPUT IX.Quemadmodum Italiam vastarit Alaricus.

1 Per idem tempus Innocentius I Romae Novatianos persequi coepit, multasque eorum abstulit [mss. et ed. V., tulit] ecclesias. Quo tempore Roma est a barbaris depraedata. Alaricus enim quidam barbarus ditioni Romanorum et Theodosio imperatori subiectus, atque contra Eugenium tyrannum solatia praebens, et propterea Romanis dignitatibus honoratus, felicitatem suam non ferens, imperare quidem non elegit, sed discedens ab urbe Constantinopolitana, venit ad partes Hesperias.
2 Cumque venisset Illyricum, omnia subvertebat; et transiens Thessaliam, habita congressione circa fluvium Pinum apud Nicopolim Epiri, pene tria millia virorum eius Thessalii peremerunt. Posthaec autem quidquid eis incurreret destruentes, novissime Romam [mss. et ed. V., Romae] venerunt. Quam vastantes, plurima quidem miraculorum eius igne concremaverunt, pecunias autem abripuerunt, multosque senatorii ordinis diversis subdidere suppliciis.
3 Deridentesque Romanum regnum, imperatorem fecerunt quemdam nomine Attalum; quem una die tanquam imperatorem fecerunt procedere, altera vero servi schemate ministrare. Haec dum egisset Alaricus, repente in fugam conversus est, fama procedente quia Theodosius imperator contra eum misisset exercitum; quae fama non fuit ficta, revera namque exercitus veniebat.
4 Fertur itaque quia, cum Alaricus pergeret Romam, vir quidam venerabilis, conversatione monachus, eum monuisset ut mala talia facere non auderet, neque necibus gauderet aut sanguine; at ille: Non, inquit, ego volens Romam proficiscor; sed quidam quotidie mihi molestus est, torquens et dicens: Perge et Romanam destrue civitatem.
5 Haec etiam de his dicta sufficiant. [SOCRATES, lib. VII, cap. 9 et 10, p. 346.]
Cassiodorus HOME

bav824.316 bnf1603.221

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik